Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
KETUVIM
Esther 12
אֶסְתֵּר
Hoofdstukken (15)← → toetsen
Getuigen
Interlineair
Tekstgrootte
Diff
VULGATE
VULGATE
Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.
VULGATE
Qui de utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem.
VULGATE
Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
VULGATE
Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
VULGATE
Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
Blogs over Esther 12
Nog geen artikelen die specifiek naar Esther 12 verwijzen. Zoek toch op de hoofdsite →