Ga naar inhoud
KETUVIM

Esther 13

אֶסְתֵּר
Hoofdstukken (15)← → toetsen
123456789101112131415
Getuigen
Interlineair
Tekstgrootte
Diff
1
VULGATE

Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.

2
VULGATE

Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

3
VULGATE

Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,

4
VULGATE

indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.

5
VULGATE

Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,

6
VULGATE

jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis :

7
VULGATE

ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther.

8
VULGATE

Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,

9
VULGATE

et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël.

10
VULGATE

Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.

11
VULGATE

Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ.

12
VULGATE

Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum

Op De Naamdragers

Blogs over Esther 13

Nog geen artikelen die specifiek naar Esther 13 verwijzen. Zoek toch op de hoofdsite →