Ga naar inhoud
KETUVIM

Esther 14

אֶסְתֵּר
Hoofdstukken (15)← → toetsen
123456789101112131415
Getuigen
Interlineair
Tekstgrootte
Diff
1
VULGATE

Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.

2
VULGATE

Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.

3
VULGATE

Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.

4
VULGATE

Periculum meum in manibus meis est.

5
VULGATE

Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.

6
VULGATE

Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum :

7
VULGATE

coluimus enim deos eorum. Justus es Domine :

8
VULGATE

et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,

9
VULGATE

volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,

10
VULGATE

ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem in sempiternum.

11
VULGATE

Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram : sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde.

12
VULGATE

Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis :

Op De Naamdragers

Blogs over Esther 14

Nog geen artikelen die specifiek naar Esther 14 verwijzen. Zoek toch op de hoofdsite →